monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 31, 9
Quod fieri in Insula Thule Pythias Massiliensis scribit, VI dierum navigatione in Septentrionem a Britannia distante.' Haec de longitudine dispari solstitialium dierum Plinius intexendo, etiam brumalium dierum quae sit in partibus longitudo subintelligendum reliquit. Sed et noctis utroque tempore quae sit mensura, aeque clarum reddidit, quia necesse est cuiuscunque sint longitudinis dies, simul et nox XXIIII horarum spacium compleant.